- NIGELLA
- NIGELLAoppid. Pi ardiae, ad Ingonum amnem, 2. leuc. ab Hamo in Occidentem Nesle. Medium fere inter Noviodunum in Meridiem et Peronam ad Septentrionem. Meminit Nigellae castri Hermannus Monachus l. 2. de mirac. S. Mariae Laudunensis, et dominum Radulphum, patrem domini Ivonis, eiusdem castri Principem vocat. Inter Philippi Aug. vexillarios Milites Flandriae, post Comitem Hollandiae, secundum locum obtinet Iohannes de Nigella, et cum aliis magnis Proceribus, Castellanis, Advocatis, Heredibus ac Praepositis, tum inprimis Comiti Guinarum seu Gisnarum praeponitur: ac inter milites Veromanduae ultimus numeratur Castellanus de Nigella. Pro Hugone de Gastina, apud Pontem Brovinum A. C. 1214. capto, Philippus Rex Franciae Iohannem de Nigella, de centum marcis praedem accepit; quem Rigordus Militem procerum et formae venustissimae appellat. Matthaeo quoque Abbati S. Dionysii et domino Simoni de Nigella, Ludovicus IX. Francorum Rex iterum mare transiturus, curam ac tutelam Regni sui delegâsse legirtur, A. C. 1269. et quum Philippus, eius fil. ac successor bellum Aragonensium Regi intulit, secum duxit Radulphum de Nigella, Franciae, ut aiunt, Constabularium; a quo, aut certe a Simone eius patre, domus Nigellensis, apud Lutetiam, L'Hostel de Nelle, nomen accepit: quae portae urbis, cui proxima erat, suum nomen dedit, lae Porte de Nelle. Oppidum itaque Nelle dicitur vulgo, quasi Nielle, i. e. Nigella, quô modo Galli rubiginem vocant, cui frumenta huius loci maxime erant obnoxia: vel, quod eius ager melanthiô, semen nigrum ferente fructu, abundaret, Nigellae accepit nomen. Alluitur fluviô vel potius amniculô Lingone, qui nunc Ingo, vulgo Ingon appellatur, et in Suminam defluit. Nec omittendum collegium Canonicorum Nigellae, cuius domini veteri Marchionum titulô fruuntur, Hadr. Vales. Notit. Gall. Item fluv. Galliae, vide infra, in voce Nigra aqua.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.